منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 71
  • 1. {cf2 (70:1)} David psalmus filiorum Ionadab et priorum captivorum in te Domine speravi non confundar in aeternum
  • 2. {cf2 (70:2)} in iustitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me
  • 3. {cf2 (70:3)} esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu
  • 4. {cf2 (70:4)} Deus meus eripe me de manu peccatoris de manu contra legem agentis et iniqui
  • 5. {cf2 (70:5)} quoniam tu es patientia mea Domine Domine spes mea a iuventute mea
  • 6. {cf2 (70:6)} in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te cantatio mea semper
  • 7. {cf2 (70:7)} tamquam prodigium factus sum multis et tu adiutor fortis
  • 8. {cf2 (70:8)} repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam
  • 9. {cf2 (70:9)} non proicias me in tempore senectutis cum deficiet virtus mea ne derelinquas me
  • 10. {cf2 (70:10)} quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum
  • 11. {cf2 (70:11)} dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eripiat
  • 12. {cf2 (70:12)} Deus ne elongeris a me Deus meus in adiutorium meum respice
  • 13. {cf2 (70:13)} confundantur et deficiant detrahentes animae meae operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi
  • 14. {cf2 (70:14)} ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam
  • 15. {cf2 (70:15)} os meum adnuntiabit iustitiam tuam tota die salutem tuam quoniam non cognovi litteraturam
  • 16. {cf2 (70:16)} introibo in potentiam Domini Domine memorabor iustitiae tuae solius
  • 17. {cf2 (70:17)} Deus docuisti me ex iuventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua
  • 18. {cf2 (70:18)} et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam
  • 19. {cf2 (70:19)} et iustitiam tuam Deus usque in altissima quae fecisti magnalia Deus quis similis tibi
  • 20. {cf2 (70:20)} quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me
  • 21. {cf2 (70:21)} multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me
  • 22. {cf2 (70:22)} nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam Deus psallam tibi in cithara Sanctus Israhel
  • 23. {cf2 (70:23)} exultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti
  • 24. {cf2 (70:24)} sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi

الساعة الآن 08:47 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة