10. {cf2 (48:11)} non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas
11. {cf2 (48:12)} et; sepulchra eorum domus illorum in aeternum tabernacula eorum in progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris suis
12. {cf2 (48:13)} et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis
13. {cf2 (48:14)} haec via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo conplacebunt diapsalma
14. {cf2 (48:15)} sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur eorum iusti in matutino et auxilium eorum veterescet in inferno a gloria eorum
15. {cf2 (48:16)} verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me diapsalma
16. {cf2 (48:17)} ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius
17. {cf2 (48:18)} quoniam cum interierit non sumet omnia neque descendet cum eo pone; gloria eius
18. {cf2 (48:19)} quia anima eius in vita ipsius benedicetur confitebitur tibi cum benefeceris ei
19. {cf2 (48:20)} introibit usque in progenies patrum suorum usque in aeternum non videbit lumen
20. {cf2 (48:21)} homo in honore cum esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus; et similis factus est illis