منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 91
  • 1. {cf2 (90:1)} laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur
  • 2. {cf2 (90:2)} dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum
  • 3. {cf2 (90:3)} quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero
  • 4. {cf2 (90:4)} in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis
  • 5. {cf2 (90:5)} scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno
  • 6. {cf2 (90:6)} a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano
  • 7. {cf2 (90:7)} cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
  • 8. {cf2 (90:8)} verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis
  • 9. {cf2 (90:9)} quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum
  • 10. {cf2 (90:10)} non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo
  • 11. {cf2 (90:11)} quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
  • 12. {cf2 (90:12)} in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
  • 13. {cf2 (90:13)} super aspidem et basiliscum ambulabis et; conculcabis leonem et draconem
  • 14. {cf2 (90:14)} quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum
  • 15. {cf2 (90:15)} clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum
  • 16. {cf2 (90:16)} longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum

الساعة الآن 09:18 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2020، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة