منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 9
  • 1. in finem pro occultis filii psalmus David {cf2 (9:2)} confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua
  • 2. {cf2 (9:3)} laetabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime
  • 3. {cf2 (9:4)} in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua
  • 4. {cf2 (9:5)} quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super thronum qui iudicas iustitiam
  • 5. {cf2 (9:6)} increpasti gentes et; periit impius nomen eorum delisti in aeternum et in saeculum saeculi;
  • 6. {cf2 (9:7)} inimici defecerunt frameae in finem et civitates destruxisti periit memoria eorum cum sonitu
  • 7. {cf2 (9:8)} et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio thronum suum
  • 8. {cf2 (9:9)} et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit populos in iustitia
  • 9. {cf2 (9:10)} et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in oportunitatibus in tribulatione
  • 10. {cf2 (9:11)} et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine
  • 11. {cf2 (9:12)} psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes studia eius
  • 12. {cf2 (9:13)} quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum
  • 13. {cf2 (9:14)} miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis
  • 14. {cf2 (9:15)} qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion
  • 15. {cf2 (9:16)} exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt conprehensus est pes eorum
  • 16. {cf2 (9:17)} cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum conprehensus est peccator canticum diapsalmatis
  • 17. {cf2 (9:18)} convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur Deum
  • 18. {cf2 (9:19)} quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem
  • 19. {cf2 (9:20)} exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in conspectu tuo
  • 20. {cf2 (9:21)} constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt diapsalma

الساعة الآن 11:24 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة