منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 66
  • 1. {cf2 (65:1)} in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra
  • 2. {cf2 (65:2)} psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius
  • 3. {cf2 (65:3)} dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui
  • 4. {cf2 (65:4)} omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma
  • 5. {cf2 (65:5)} venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum
  • 6. {cf2 (65:6)} qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso
  • 7. {cf2 (65:7)} qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma
  • 8. {cf2 (65:8)} benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius
  • 9. {cf2 (65:9)} qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos
  • 10. {cf2 (65:10)} quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum
  • 11. {cf2 (65:11)} induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro
  • 12. {cf2 (65:12)} inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
  • 13. {cf2 (65:13)} introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
  • 14. {cf2 (65:14)} quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea
  • 15. {cf2 (65:15)} holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma
  • 16. {cf2 (65:16)} venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae
  • 17. {cf2 (65:17)} ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea
  • 18. {cf2 (65:18)} iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus
  • 19. {cf2 (65:19)} propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae
  • 20. {cf2 (65:20)} benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me

الساعة الآن 12:22 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة