منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 89
  • 1. {cf2 (88:1)} intellectus Aethan Ezraitae {cf2 (88:2)} misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
  • 2. {cf2 (88:3)} quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis;
  • 3. {cf2 (88:4)} disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo
  • 4. {cf2 (88:5)} usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma
  • 5. {cf2 (88:6)} confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum
  • 6. {cf2 (88:7)} quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei
  • 7. {cf2 (88:8)} Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt
  • 8. {cf2 (88:9)} Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo
  • 9. {cf2 (88:10)} tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas
  • 10. {cf2 (88:11)} tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos
  • 11. {cf2 (88:12)} tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti
  • 12. {cf2 (88:13)} aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt
  • 13. {cf2 (88:14)} tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua
  • 14. {cf2 (88:15)} iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam
  • 15. {cf2 (88:16)} beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt
  • 16. {cf2 (88:17)} et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
  • 17. {cf2 (88:18)} quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum
  • 18. {cf2 (88:19)} quia Domini est adsumptio nostra; et Sancti Israhel regis nostri
  • 19. {cf2 (88:20)} tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea
  • 20. {cf2 (88:21)} inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum
  • 21. {cf2 (88:22)} manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum
  • 22. {cf2 (88:23)} nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum
  • 23. {cf2 (88:24)} et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam
  • 24. {cf2 (88:25)} et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius
  • 25. {cf2 (88:26)} et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
  • 26. {cf2 (88:27)} ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae
  • 27. {cf2 (88:28)} et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae
  • 28. {cf2 (88:29)} in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi
  • 29. {cf2 (88:30)} et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli
  • 30. {cf2 (88:31)} si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint
  • 31. {cf2 (88:32)} si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint
  • 32. {cf2 (88:33)} visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum
  • 33. {cf2 (88:34)} misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea
  • 34. {cf2 (88:35)} neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita
  • 35. {cf2 (88:36)} semel iuravi in sancto meo si David mentiar
  • 36. {cf2 (88:37)} semen eius in aeternum manebit
  • 37. {cf2 (88:38)} et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma
  • 38. {cf2 (88:39)} tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum
  • 39. {cf2 (88:40)} evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius
  • 40. {cf2 (88:41)} destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem
  • 41. {cf2 (88:42)} diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis
  • 42. {cf2 (88:43)} exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius
  • 43. {cf2 (88:44)} avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello
  • 44. {cf2 (88:45)} destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti
  • 45. {cf2 (88:46)} minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma
  • 46. {cf2 (88:47)} usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua
  • 47. {cf2 (88:48)} memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum
  • 48. {cf2 (88:49)} quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma
  • 49. {cf2 (88:50)} ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua
  • 50. {cf2 (88:51)} memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium
  • 51. {cf2 (88:52)} quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui
  • 52. {cf2 (88:53)} benedictus Dominus in aeternum fiat fiat

الساعة الآن 08:51 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة