منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 129
  • 1. {cf2 (128:1)} canticum graduum saepe expugnaverunt me a iuventute mea dicat nunc Israhel
  • 2. {cf2 (128:2)} saepe expugnaverunt me a iuventute mea etenim non potuerunt mihi
  • 3. {cf2 (128:3)} supra dorsum meum fabricabantur peccatores prolongaverunt iniquitatem suam
  • 4. {cf2 (128:4)} Dominus iustus concidet cervices peccatorum
  • 5. {cf2 (128:5)} confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion
  • 6. {cf2 (128:6)} fiant sicut faenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit
  • 7. {cf2 (128:7)} de quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit
  • 8. {cf2 (128:8)} et non dixerunt qui praeteribant benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini

الساعة الآن 10:35 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة