منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 56
  • 1. {cf2 (55:1)} in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth (55-2) miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me
  • 2. {cf2 (55:3)} conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me
  • 3. {cf2 (55:4)} ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo
  • 4. {cf2 (55:5)} in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro
  • 5. {cf2 (55:6)} tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum
  • 6. {cf2 (55:7)} inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam
  • 7. {cf2 (55:8)} pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus
  • 8. {cf2 (55:9)} vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua
  • 9. {cf2 (55:10)} tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es
  • 10. {cf2 (55:11)} in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem
  • 11. {cf2 (55:11)} in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo
  • 12. {cf2 (55:12)} in me sunt Deus vota tua; quae; reddam laudationes tibi
  • 13. {cf2 (55:13)} quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium

الساعة الآن 09:05 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة