منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 97
  • 1. {cf2 (96:1)} huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae
  • 2. {cf2 (96:2)} nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis eius
  • 3. {cf2 (96:3)} ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius
  • 4. {cf2 (96:4)} adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra
  • 5. {cf2 (96:5)} montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terrae
  • 6. {cf2 (96:6)} adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius
  • 7. {cf2 (96:7)} confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli eius
  • 8. {cf2 (96:8)} audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine
  • 9. {cf2 (96:9)} quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes deos
  • 10. {cf2 (96:10)} qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos
  • 11. {cf2 (96:11)} lux orta est iusto et rectis corde laetitia
  • 12. {cf2 (96:12)} laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius

الساعة الآن 01:42 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة