منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 76
  • 1. {cf2 (75:1)} in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium {cf2 (75:2)} notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
  • 2. {cf2 (75:3)} et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion
  • 3. {cf2 (75:4)} ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma
  • 4. {cf2 (75:5)} inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis
  • 5. {cf2 (75:6)} turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis
  • 6. {cf2 (75:7)} ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos
  • 7. {cf2 (75:8)} tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua
  • 8. {cf2 (75:9)} de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit
  • 9. {cf2 (75:10)} cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma
  • 10. {cf2 (75:11)} quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi
  • 11. {cf2 (75:12)} vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili
  • 12. {cf2 (75:13)} et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae

الساعة الآن 10:32 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة