منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 65
  • 1. {cf2 (64:1)} in finem psalmus David canticum; Hieremiae et Aggei de verbo peregrinationis quando incipiebant proficisci {cf2 (64:2)} te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Hierusalem
  • 2. {cf2 (64:3)} exaudi orationem ad te omnis caro veniet
  • 3. {cf2 (64:4)} verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus nostris tu propitiaberis
  • 4. {cf2 (64:5)} beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur in bonis domus tuae sanctum est templum tuum
  • 5. {cf2 (64:6)} mirabile in aequitate exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe
  • 6. {cf2 (64:7)} praeparans montes in virtute tua accinctus potentia
  • 7. {cf2 (64:8)} qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius turbabuntur gentes
  • 8. {cf2 (64:9)} et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis exitus matutini et vespere delectabis
  • 9. {cf2 (64:10)} visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen Dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio eius
  • 10. {cf2 (64:11)} rivos eius inebria multiplica genimina eius in stillicidiis eius laetabitur germinans
  • 11. {cf2 (64:12)} benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur ubertate
  • 12. {cf2 (64:13)} pinguescent speciosa deserti et exultatione colles accingentur
  • 13. {cf2 (64:14)} induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento clamabunt etenim hymnum dicent

الساعة الآن 05:51 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة