منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 79
  • 1. {cf2 (78:1)} psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam
  • 2. {cf2 (78:2)} posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
  • 3. {cf2 (78:3)} effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
  • 4. {cf2 (78:4)} facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt
  • 5. {cf2 (78:5)} usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus
  • 6. {cf2 (78:6)} effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt
  • 7. {cf2 (78:7)} quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt
  • 8. {cf2 (78:8)} ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis
  • 9. {cf2 (78:9)} adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum
  • 10. {cf2 (78:10)} ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
  • 11. {cf2 (78:11)} introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum
  • 12. {cf2 (78:12)} et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine
  • 13. {cf2 (78:13)} nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam

الساعة الآن 12:13 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة