منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 27
  • 1. {cf2 (26:1)} David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo
  • 2. {cf2 (26:2)} dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt
  • 3. {cf2 (26:3)} si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo
  • 4. {cf2 (26:4)} unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius
  • 5. {cf2 (26:5)} quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui
  • 6. {cf2 (26:6)} in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino
  • 7. {cf2 (26:7)} exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me
  • 8. {cf2 (26:8)} tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram
  • 9. {cf2 (26:9)} ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus
  • 10. {cf2 (26:10)} quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me
  • 11. {cf2 (26:11)} legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos
  • 12. {cf2 (26:12)} ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi
  • 13. {cf2 (26:13)} credo videre bona Domini in terra viventium
  • 14. {cf2 (26:14)} expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum

الساعة الآن 12:39 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2020، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة