منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 55
  • 1. {cf2 (54:1)} in finem in carminibus intellectus David {cf2 (54:2)} exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam
  • 2. {cf2 (54:3)} intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum
  • 3. {cf2 (54:4)} a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi
  • 4. {cf2 (54:5)} cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me
  • 5. {cf2 (54:6)} timor et tremor venit super me et contexit me tenebra
  • 6. {cf2 (54:7)} et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam
  • 7. {cf2 (54:8)} ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma
  • 8. {cf2 (54:9)} expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate
  • 9. {cf2 (54:10)} praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate
  • 10. {cf2 (54:11)} die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius
  • 11. {cf2 (54:12)} et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus
  • 12. {cf2 (54:13)} quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo
  • 13. {cf2 (54:14)} tu vero homo unianimis dux meus et notus meus
  • 14. {cf2 (54:15)} qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu
  • 15. {cf2 (54:16)} veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum
  • 16. {cf2 (54:17)} ego autem; ad Deum clamavi et Dominus salvabit me
  • 17. {cf2 (54:18)} vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam
  • 18. {cf2 (54:19)} redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum
  • 19. {cf2 (54:20)} exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum
  • 20. {cf2 (54:21)} extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius
  • 21. {cf2 (54:22)} divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula
  • 22. {cf2 (54:23)} iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto
  • 23. {cf2 (54:24)} tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine

الساعة الآن 08:08 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة