منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 4
  • 1. in finem in carminibus psalmus David {cf2 (4:2)} cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam
  • 2. {cf2 (4:3)} filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium diapsalma
  • 3. {cf2 (4:4)} et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum
  • 4. {cf2 (4:5)} irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris conpungimini diapsalma
  • 5. {cf2 (4:6)} sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino multi dicunt quis ostendet nobis bona
  • 6. {cf2 (4:7)} signatum est super nos lumen vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo
  • 7. {cf2 (4:8)} a fructu frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt
  • 8. {cf2 (4:9)} in pace in id ipsum dormiam et requiescam {cf2 (4:10)} quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me

الساعة الآن 01:12 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة