منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 116
  • 1. {cf2 (114:1)} alleluia dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae
  • 2. {cf2 (114:2)} quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo te
  • 3. {cf2 (114:3)} circumdederunt me dolores mortis pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni
  • 4. {cf2 (114:4)} et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam
  • 5. {cf2 (114:5)} misericors Dominus et iustus et Deus noster miseretur
  • 6. {cf2 (114:6)} custodiens parvulos Dominus humiliatus sum et liberavit me
  • 7. {cf2 (114:7)} convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi
  • 8. {cf2 (114:8)} quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu
  • 9. {cf2 (114:9)} placebo Domino in regione vivorum
  • 10. {cf2 (115:10)} alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis
  • 11. {cf2 (115:11)} ego dixi in excessu meo omnis homo mendax
  • 12. {cf2 (115:12)} quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi
  • 13. {cf2 (115:13)} calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo
  • 14. {cf2 (115:14)} vota mea Domino reddam coram omni populo eius
  • 15. {cf2 (115:15)} pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
  • 16. {cf2 (115:16)} o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea
  • 17. {cf2 (115:17)} tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
  • 18. {cf2 (115:18)} vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
  • 19. {cf2 (115:19)} in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem

الساعة الآن 11:19 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة