منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 59
  • 1. {cf2 (58:1)} in finem ne disperdas David in tituli inscriptione quando misit Saul et custodivit domum eius ut interficeret eum {cf2 (58:2)} eripe me de inimicis meis Deus et ab insurgentibus in me libera me
  • 2. {cf2 (58:3)} eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me
  • 3. {cf2 (58:4)} quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes
  • 4. {cf2 (58:5)} neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine iniquitate cucurri et direxi
  • 5. {cf2 (58:6)} exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum Deus Israhel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem diapsalma
  • 6. {cf2 (58:7)} convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem
  • 7. {cf2 (58:8)} ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit
  • 8. {cf2 (59:9)} et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes
  • 9. {cf2 (58:10)} fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus
  • 10. {cf2 (58:11)} Deus meus voluntas eius praeveniet me
  • 11. {cf2 (58:12)} Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus Domine
  • 12. {cf2 (58:13)} delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et conprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio adnuntiabuntur
  • 13. {cf2 (58:14)} in consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus dominatur Iacob finium terrae diapsalma
  • 14. {cf2 (58:15)} convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem
  • 15. {cf2 (58:16)} ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt
  • 16. {cf2 (58:17)} ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae
  • 17. {cf2 (58:18)} adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus meus misericordia mea

الساعة الآن 02:21 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة