منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 144
  • 1. {cf2 (143:1)} David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum
  • 2. {cf2 (143:2)} misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me
  • 3. {cf2 (143:3)} Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum
  • 4. {cf2 (143:4)} homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt
  • 5. {cf2 (143:5)} Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt
  • 6. {cf2 (143:6)} fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos
  • 7. {cf2 (143:7)} emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum
  • 8. {cf2 (143:8)} quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
  • 9. {cf2 (143:9)} Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi
  • 10. {cf2 (143:10)} qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno
  • 11. {cf2 (143:11)} eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
  • 12. {cf2 (143:12)} quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi
  • 13. {cf2 (143:13)} promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis
  • 14. {cf2 (143:14)} boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum
  • 15. {cf2 (143:15)} beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius

الساعة الآن 01:54 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة