منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 24
  • 1. {cf2 (23:1)} psalmus David prima sabbati Domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum et universi; qui habitant in eo
  • 2. {cf2 (23:2)} quia; ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum
  • 3. {cf2 (23:3)} quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius
  • 4. {cf2 (23:4)} innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec iuravit in dolo proximo suo
  • 5. {cf2 (23:5)} hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salvatore suo
  • 6. {cf2 (23:6)} haec est generatio quaerentium eum quaerentium faciem Dei Iacob diapsalma
  • 7. {cf2 (23:7)} adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae
  • 8. {cf2 (23:8)} quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus potens in proelio
  • 9. {cf2 (23:9)} adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae
  • 10. {cf2 (23:10)} quis est iste rex gloriae Dominus virtutum ipse est rex gloriae diapsalma

الساعة الآن 09:48 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة