منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 16
  • 1. {cf2 (15:1)} tituli inscriptio ipsi David conserva me Domine quoniam in te speravi
  • 2. {cf2 (15:2)} dixi Domino Dominus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges
  • 3. {cf2 (15:3)} sanctis qui sunt in terra eius mirificavit mihi; omnes voluntates meas in eis
  • 4. {cf2 (15:4)} multiplicatae sunt infirmitates eorum postea adceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea
  • 5. {cf2 (15:5)} Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi
  • 6. {cf2 (15:6)} funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi
  • 7. {cf2 (15:7)} benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei
  • 8. {cf2 (15:8)} providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear
  • 9. {cf2 (15:9)} propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
  • 10. {cf2 (15:10)} quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis sanctum tuum videre corruptionem
  • 11. {cf2 (15:10)} notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectatio in dextera tua usque in finem

الساعة الآن 05:31 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة