منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 44
  • 1. {cf2 (43:1)} in finem filiis Core ad intellectum {cf2 (43:2)} Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
  • 2. {cf2 (43:3)} manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos
  • 3. {cf2 (43:4)} nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis
  • 4. {cf2 (43:5)} tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob
  • 5. {cf2 (43:6)} in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis
  • 6. {cf2 (43:7)} non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me
  • 7. {cf2 (43:8)} salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti
  • 8. {cf2 (43:9)} in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma
  • 9. {cf2 (43:10)} nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris
  • 10. {cf2 (43:11)} avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi
  • 11. {cf2 (43:12)} dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos
  • 12. {cf2 (43:13)} vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris
  • 13. {cf2 (43:14)} posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro
  • 14. {cf2 (43:15)} posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis
  • 15. {cf2 (43:16)} tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me
  • 16. {cf2 (43:17)} a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis
  • 17. {cf2 (43:18)} haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo
  • 18. {cf2 (43:19)} et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua
  • 19. {cf2 (43:20)} quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis
  • 20. {cf2 (43:21)} si obliti sumus nomen Dei nostri et si; expandimus manus nostras ad deum alienum
  • 21. {cf2 (43:22)} nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis
  • 22. {cf2 (43:22)} quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis
  • 23. {cf2 (43:23)} exsurge quare dormis Domine exsurge et; ne repellas in finem
  • 24. {cf2 (43:24)} quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae
  • 25. {cf2 (43:25)} quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster
  • 26. {cf2 (43:26)} exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum

الساعة الآن 02:34 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة