منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 72
  • 1. {cf2 (71:1)} in Salomonem {cf2 (71:2)} Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis
  • 2. {cf2 (71:2)} iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
  • 3. {cf2 (71:3)} suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam
  • 4. {cf2 (71:4)} iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem
  • 5. {cf2 (71:5)} et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum
  • 6. {cf2 (71:6)} descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram
  • 7. {cf2 (71:7)} orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna
  • 8. {cf2 (71:8)} et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum
  • 9. {cf2 (71:9)} coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent
  • 10. {cf2 (71:10)} reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent
  • 11. {cf2 (71:11)} et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei
  • 12. {cf2 (71:12)} quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor
  • 13. {cf2 (71:13)} parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet
  • 14. {cf2 (71:14)} ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo
  • 15. {cf2 (71:15)} et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei
  • 16. {cf2 (71:16)} erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
  • 17. {cf2 (71:17)} sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum
  • 18. {cf2 (71:18)} benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
  • 19. {cf2 (71:19)} et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat
  • 20. {cf2 (71:20)} defecerunt laudes David filii Iesse

الساعة الآن 01:15 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2020، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة