منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 85
  • 1. {cf2 (84:1)} in finem filiis Core psalmus {cf2 (84:2)} benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Iacob
  • 2. {cf2 (84:3)} remisisti iniquitates plebis tuae operuisti omnia peccata eorum diapsalma
  • 3. {cf2 (84:4)} mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae
  • 4. {cf2 (84:5)} converte nos Deus salutum nostrarum et averte iram tuam a nobis
  • 5. {cf2 (84:6)} numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem
  • 6. {cf2 (84:7)} Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te
  • 7. {cf2 (84:8)} ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis
  • 8. {cf2 (84:9)} audiam quid loquatur in me; Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor
  • 9. {cf2 (84:10)} verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra
  • 10. {cf2 (84:11)} misericordia et veritas obviaverunt sibi; iustitia et pax osculatae sunt
  • 11. {cf2 (84:12)} veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
  • 12. {cf2 (84:13)} etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum
  • 13. {cf2 (84:14)} iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos

الساعة الآن 12:23 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة