منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 21
  • 1. {cf2 (20:1)} in finem psalmus David {cf2 (20:2)} Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer
  • 2. {cf2 (20:3)} desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum diapsalma
  • 3. {cf2 (20:4)} quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso
  • 4. {cf2 (20:5)} vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi
  • 5. {cf2 (20:6)} magna gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem inpones super eum
  • 6. {cf2 (20:7)} quoniam dabis eum benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo
  • 7. {cf2 (20:8)} quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur
  • 8. {cf2 (20:9)} inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat omnes; qui te oderunt
  • 9. {cf2 (20:10)} pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis
  • 10. {cf2 (20:11)} fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum
  • 11. {cf2 (20:12)} quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire;
  • 12. {cf2 (20:13)} quoniam pones eos dorsum in reliquis tuis praeparabis vultum eorum
  • 13. {cf2 (20:14)} exaltare Domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas

الساعة الآن 10:41 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة