منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 26
  • 1. {cf2 (25:1)} psalmus David iudica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor
  • 2. {cf2 (25:2)} proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
  • 3. {cf2 (25:3)} quoniam misericordia tua ante oculos meos est et conplacui in veritate tua
  • 4. {cf2 (25:4)} non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo
  • 5. {cf2 (25:5)} odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo
  • 6. {cf2 (25:6)} lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum Domine
  • 7. {cf2 (25:7)} ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua
  • 8. {cf2 (25:8)} Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae
  • 9. {cf2 (25:9)} ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam
  • 10. {cf2 (25:10)} in quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus
  • 11. {cf2 (25:11)} ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei
  • 12. {cf2 (25:12)} pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam te; Domine

الساعة الآن 08:59 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة