منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 10
  • 1. {cf2 (9:22)} ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione
  • 2. {cf2 (9:23)} dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant
  • 3. {cf2 (9:24)} quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur
  • 4. {cf2 (9:25)} exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret
  • 5. {cf2 (9:26)} non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur
  • 6. {cf2 (9:27)} dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo
  • 7. {cf2 (9:28)} cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor
  • 8. {cf2 (9:29)} sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem
  • 9. {cf2 (9:30)} oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum
  • 10. {cf2 (9:31)} in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum
  • 11. {cf2 (9:32)} dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem
  • 12. {cf2 (9:33)} exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum
  • 13. {cf2 (9:34)} propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret
  • 14. {cf2 (9:35)} vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor
  • 15. {cf2 (9:36)} contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur
  • 16. {cf2 (9:37)} Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi; peribitis gentes de terra illius
  • 17. {cf2 (9:38)} desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua
  • 18. {cf2 (9:39)} iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram

الساعة الآن 08:55 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة