منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 147
  • 1. {cf2 (146:1)} alleluia Aggei et Zacchariae laudate Dominum quoniam bonum psalmus Deo nostro sit iucunda decoraque; laudatio
  • 2. {cf2 (146:2)} aedificans Hierusalem Dominus dispersiones Israhel congregabit
  • 3. {cf2 (146:3)} qui sanat contritos corde et alligat contritiones illorum
  • 4. {cf2 (146:4)} qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocans
  • 5. {cf2 (146:5)} magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus
  • 6. {cf2 (146:6)} suscipiens mansuetos Dominus humilians autem peccatores usque ad terram
  • 7. {cf2 (146:7)} praecinite Domino in confessione psallite Deo nostro in cithara
  • 8. {cf2 (146:8)} qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus faenum et herbam servituti hominum
  • 9. {cf2 (146:9)} et dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum
  • 10. {cf2 (146:10)} non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit ei
  • 11. {cf2 (146:11)} beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia eius
  • 12. {cf2 (147:1)} alleluia lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion
  • 13. {cf2 (147:2)} quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te
  • 14. {cf2 (147:3)} qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te
  • 15. {cf2 (147:4)} qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius
  • 16. {cf2 (147:5)} qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit
  • 17. {cf2 (147:6)} mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit
  • 18. {cf2 (147:7)} emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius et fluent aquae
  • 19. {cf2 (147:8)} qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel
  • 20. {cf2 (147:9)} non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis

الساعة الآن 08:52 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة