منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 37
  • 1. {cf2 (36:1)} ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem
  • 2. {cf2 (36:2)} quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident
  • 3. {cf2 (36:3)} spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius
  • 4. {cf2 (36:4)} delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
  • 5. {cf2 (36:5)} revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet
  • 6. {cf2 (36:6)} et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem
  • 7. {cf2 (36:7)} subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias
  • 8. {cf2 (36:8)} desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris
  • 9. {cf2 (36:9)} quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
  • 10. {cf2 (36:10)} et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies
  • 11. {cf2 (36:11)} mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
  • 12. {cf2 (36:12)} observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis
  • 13. {cf2 (36:13)} Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius
  • 14. {cf2 (36:14)} gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde
  • 15. {cf2 (36:15)} gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur
  • 16. {cf2 (36:16)} melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas
  • 17. {cf2 (36:17)} quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus
  • 18. {cf2 (36:18)} novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit
  • 19. {cf2 (36:19)} non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
  • 20. {cf2 (36:20)} quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt
  • 21. {cf2 (36:21)} mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet
  • 22. {cf2 (36:22)} quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt
  • 23. {cf2 (36:23)} apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet
  • 24. {cf2 (36:24)} cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam
  • 25. {cf2 (36:25)} iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes
  • 26. {cf2 (36:26)} tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit
  • 27. {cf2 (36:27)} declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi
  • 28. {cf2 (36:28)} quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit
  • 29. {cf2 (36:29)} iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi; super eam
  • 30. {cf2 (36:30)} os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
  • 31. {cf2 (36:31)} lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius
  • 32. {cf2 (36:32)} considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum
  • 33. {cf2 (36:33)} Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi
  • 34. {cf2 (36:34)} expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis
  • 35. {cf2 (36:35)} vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani
  • 36. {cf2 (36:36)} et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius
  • 37. {cf2 (36:37)} custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico
  • 38. {cf2 (36:38)} iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt
  • 39. {cf2 (36:39)} salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis
  • 40. {cf2 (36:40)} et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo

الساعة الآن 02:59 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة