منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 98
  • 1. {cf2 (97:1)} psalmus David cantate Domino canticum novum quoniam mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius
  • 2. {cf2 (97:2)} notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam
  • 3. {cf2 (97:3)} recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui Israhel viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri
  • 4. {cf2 (97:4)} iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite
  • 5. {cf2 (97:5)} psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi
  • 6. {cf2 (97:6)} in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domini
  • 7. {cf2 (97:7)} moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui habitant in eo
  • 8. {cf2 (97:8)} flumina plaudent manu simul montes exultabunt
  • 9. {cf2 (97:9)} a conspectu Domini quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate

الساعة الآن 10:36 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة