منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 118
  • 1. {cf2 (117:1)} alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
  • 2. {cf2 (117:2)} dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
  • 3. {cf2 (117:3)} dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius
  • 4. {cf2 (117:4)} dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius
  • 5. {cf2 (117:5)} de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus
  • 6. {cf2 (117:6)} Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
  • 7. {cf2 (117:7)} Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos
  • 8. {cf2 (117:8)} bonum est confidere in Domino quam confidere in homine
  • 9. {cf2 (117:9)} bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus
  • 10. {cf2 (117:10)} omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini quia; ultus sum in eos
  • 11. {cf2 (117:11)} circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini quia; ultus sum in eos
  • 12. {cf2 (117:12)} circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini quia; ultus sum in eos
  • 13. {cf2 (117:13)} inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me
  • 14. {cf2 (117:14)} fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem
  • 15. {cf2 (117:15)} vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum
  • 16. {cf2 (117:16)} dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem
  • 17. {cf2 (117:17)} non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
  • 18. {cf2 (117:18)} castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me
  • 19. {cf2 (117:19)} aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino
  • 20. {cf2 (117:20)} haec porta Domini iusti intrabunt in eam
  • 21. {cf2 (117:21)} confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
  • 22. {cf2 (117:22)} lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
  • 23. {cf2 (117:23)} a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris
  • 24. {cf2 (117:24)} haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
  • 25. {cf2 (117:25)} o Domine salvum fac o Domine prosperare
  • 26. {cf2 (117:26)} benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini
  • 27. {cf2 (117:27)} Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris
  • 28. {cf2 (117:28)} Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu; et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
  • 29. {cf2 (117:29)} confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

الساعة الآن 05:57 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة