منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 42
  • 1. {cf2 (41:1)} in finem in intellectum filiis Core {cf2 (41:2)} quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus
  • 2. {cf2 (41:3)} sitivit anima mea ad Deum fortem; vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei
  • 3. {cf2 (41:4)} fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus
  • 4. {cf2 (41:5)} haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis
  • 5. {cf2 (41:6)} quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei
  • 6. {cf2 (41:7)} Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico
  • 7. {cf2 (41:8)} abyssus ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt
  • 8. {cf2 (41:9)} in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae
  • 9. {cf2 (41:10)} dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus
  • 10. {cf2 (41:11)} dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus
  • 11. {cf2 (41:12)} quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam adhuc; confitebor illi salutare vultus mei et; Deus meus

الساعة الآن 06:45 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة