منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 5
  • 1. in finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David {cf2 (5:2)} verba mea auribus percipe Domine intellege clamorem meum
  • 2. {cf2 (5:3)} intende voci orationis meae rex meus et Deus meus
  • 3. {cf2 (5:4)} quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam
  • 4. {cf2 (5:5)} mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es
  • 5. {cf2 (5:6)} neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos tuos
  • 6. {cf2 (5:7)} odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes omnes; qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
  • 7. {cf2 (5:8)} ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo
  • 8. {cf2 (5:9)} Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam
  • 9. {cf2 (5:10)} quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est
  • 10. {cf2 (5:11)} sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam inritaverunt te Domine
  • 11. {cf2 (5:12)} et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum
  • 12. {cf2 (5:13)} quoniam tu benedices iusto Domine ut scuto bonae voluntatis coronasti nos

الساعة الآن 03:24 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة