منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 19
  • 1. {cf2 (18:1)} in finem psalmus David {cf2 (18:2)} caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius adnuntiat firmamentum
  • 2. {cf2 (18:3)} dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
  • 3. {cf2 (18:4)} non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur voces eorum
  • 4. {cf2 (18:5)} in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
  • 5. {cf2 (18:6)} in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam suam;
  • 6. {cf2 (18:7)} a summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad summum eius nec est qui se abscondat a calore eius
  • 7. {cf2 (18:8)} lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
  • 8. {cf2 (18:9)} iustitiae Domini rectae laetificantes corda praeceptum Domini lucidum inluminans oculos
  • 9. {cf2 (18:10)} timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi iudicia Domini vera iustificata in semet ipsa
  • 10. {cf2 (18:11)} desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum
  • 11. {cf2 (18:12)} etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa
  • 12. {cf2 (18:13)} delicta quis intellegit ab occultis meis munda me
  • 13. {cf2 (18:14)} et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo
  • 14. {cf2 (18:15)} et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper Domine adiutor meus et redemptor meus

الساعة الآن 11:03 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة