منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 2
  • 1. psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
  • 2. adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma
  • 3. disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum
  • 4. qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos
  • 5. tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
  • 6. ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius
  • 7. Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
  • 8. postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae
  • 9. reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos
  • 10. et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram
  • 11. servite Domino in timore et exultate ei in tremore
  • 12. adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta {cf2 (2:13)} cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo

الساعة الآن 06:07 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة