منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 104
  • 1. {cf2 (103:1)} ipsi David benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti
  • 2. {cf2 (103:2)} amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem
  • 3. {cf2 (103:3)} qui tegis in aquis superiora eius qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pinnas ventorum
  • 4. {cf2 (103:4)} qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem
  • 5. {cf2 (103:5)} qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi
  • 6. {cf2 (103:6)} abyssus sicut vestimentum amictus eius super montes stabunt aquae
  • 7. {cf2 (103:7)} ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt
  • 8. {cf2 (103:8)} ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis
  • 9. {cf2 (103:9)} terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram
  • 10. {cf2 (103:10)} qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae
  • 11. {cf2 (103:11)} potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua
  • 12. {cf2 (103:12)} super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt vocem
  • 13. {cf2 (103:13)} rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra
  • 14. {cf2 (103:14)} producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra
  • 15. {cf2 (103:15)} et vinum laetificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmat
  • 16. {cf2 (103:16)} saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit
  • 17. {cf2 (103:17)} illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum
  • 18. {cf2 (103:18)} montes excelsi cervis petra refugium erinaciis
  • 19. {cf2 (103:19)} fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum
  • 20. {cf2 (103:20)} posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae
  • 21. {cf2 (103:21)} catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi
  • 22. {cf2 (103:22)} ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis conlocabuntur
  • 23. {cf2 (103:23)} exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum
  • 24. {cf2 (103:24)} quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua
  • 25. {cf2 (103:25)} hoc mare magnum et spatiosum manibus; illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis
  • 26. {cf2 (103:26)} illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad inludendum ei
  • 27. {cf2 (103:27)} omnia a te expectant ut des illis escam in tempore
  • 28. {cf2 (103:28)} dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate
  • 29. {cf2 (103:29)} avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur
  • 30. {cf2 (103:30)} emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae
  • 31. {cf2 (103:31)} sit gloria Domini in saeculum laetabitur Dominus in operibus suis
  • 32. {cf2 (103:32)} qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant
  • 33. {cf2 (103:33)} cantabo Domino in vita mea psallam Deo meo quamdiu sum
  • 34. {cf2 (103:34)} iucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in Domino
  • 35. {cf2 (103:35)} deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea Domino

الساعة الآن 01:31 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة