منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 107
  • 1. {cf2 (106:1)} alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
  • 2. {cf2 (106:2)} dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos
  • 3. {cf2 (106:3)} a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari
  • 4. {cf2 (106:4)} erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt
  • 5. {cf2 (106:5)} esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit
  • 6. {cf2 (106:6)} et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos
  • 7. {cf2 (106:7)} et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis
  • 8. {cf2 (106:8)} confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
  • 9. {cf2 (106:9)} quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis
  • 10. {cf2 (106:10)} sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro
  • 11. {cf2 (106:11)} quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt
  • 12. {cf2 (106:12)} et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret
  • 13. {cf2 (106:13)} et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos
  • 14. {cf2 (106:14)} et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
  • 15. {cf2 (106:15)} confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
  • 16. {cf2 (106:16)} quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
  • 17. {cf2 (106:17)} suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt
  • 18. {cf2 (106:18)} omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis
  • 19. {cf2 (106:19)} et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos
  • 20. {cf2 (106:20)} misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum
  • 21. {cf2 (106:21)} confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
  • 22. {cf2 (106:22)} et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione
  • 23. {cf2 (106:23)} qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis
  • 24. {cf2 (106:24)} ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
  • 25. {cf2 (106:25)} dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius
  • 26. {cf2 (106:26)} ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat
  • 27. {cf2 (106:27)} turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est
  • 28. {cf2 (106:28)} et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos
  • 29. {cf2 (106:29)} et statuit procellam eius; in auram et siluerunt fluctus eius
  • 30. {cf2 (106:30)} et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum
  • 31. {cf2 (106:31)} confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
  • 32. {cf2 (106:32)} exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum
  • 33. {cf2 (106:33)} posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim
  • 34. {cf2 (106:34)} terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea
  • 35. {cf2 (106:35)} posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum
  • 36. {cf2 (106:36)} et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis
  • 37. {cf2 (106:37)} et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis
  • 38. {cf2 (106:38)} et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit
  • 39. {cf2 (106:39)} et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore
  • 40. {cf2 (106:40)} effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via
  • 41. {cf2 (106:41)} et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias
  • 42. {cf2 (106:42)} videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum
  • 43. {cf2 (106:43)} quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini

الساعة الآن 08:13 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة