منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 34
  • 1. {cf2 (33:1)} David cum inmutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum et abiit {cf2 (33:2)} benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo
  • 2. {cf2 (33:3)} in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur
  • 3. {cf2 (33:4)} magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in id ipsum
  • 4. {cf2 (33:5)} exquisivi Dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me
  • 5. {cf2 (33:6)} accedite ad eum et inluminamini et facies vestrae non confundentur
  • 6. {cf2 (33:7)} iste pauper clamavit et Dominus exaudivit eum; et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum
  • 7. {cf2 (33:8)} vallabit angelus Domini in circuitu timentium eum et eripiet eos
  • 8. {cf2 (33:9)} gustate et videte quoniam suavis est Dominus beatus vir qui sperat in eo
  • 9. {cf2 (33:10)} timete Dominum omnes; sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum
  • 10. {cf2 (33:11)} divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono diapsalma
  • 11. {cf2 (33:12)} venite filii audite me timorem Domini docebo vos
  • 12. {cf2 (33:13)} quis est homo qui vult vitam cupit videre dies bonos
  • 13. {cf2 (33:14)} prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum
  • 14. {cf2 (33:15)} deverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam
  • 15. {cf2 (33:16)} oculi Domini super iustos et aures eius in precem eorum
  • 16. {cf2 (33:17)} facies Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum
  • 17. {cf2 (33:18)} clamaverunt iusti et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos
  • 18. {cf2 (33:19)} iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit
  • 19. {cf2 (33:20)} multae tribulationes iustorum et de omnibus his liberavit eos
  • 20. {cf2 (33:21)} Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non conteretur
  • 21. {cf2 (33:22)} mors peccatorum pessima et qui oderunt iustum delinquent
  • 22. {cf2 (33:23)} redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eum

الساعة الآن 01:15 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة