منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 69
  • 1. {cf2 (68:1)} in finem pro his qui commutabuntur David {cf2 (68:2)} salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam
  • 2. {cf2 (68:3)} infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me
  • 3. {cf2 (68:4)} laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum
  • 4. {cf2 (68:5)} multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam
  • 5. {cf2 (68:6)} Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita
  • 6. {cf2 (68:7)} non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel
  • 7. {cf2 (68:8)} quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam
  • 8. {cf2 (68:9)} extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
  • 9. {cf2 (68:10)} quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me
  • 10. {cf2 (68:11)} et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi
  • 11. {cf2 (68:12)} et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam
  • 12. {cf2 (68:13)} adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum
  • 13. {cf2 (68:14)} ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae
  • 14. {cf2 (68:15)} eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum
  • 15. {cf2 (68:16)} non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum
  • 16. {cf2 (68:17)} exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me
  • 17. {cf2 (68:18)} et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me
  • 18. {cf2 (68:19)} intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me
  • 19. {cf2 (68:20)} tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam
  • 20. {cf2 (68:21)} in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
  • 21. {cf2 (68:22)} et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto
  • 22. {cf2 (68:23)} fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum
  • 23. {cf2 (68:24)} obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
  • 24. {cf2 (68:25)} effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos
  • 25. {cf2 (68:26)} fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet
  • 26. {cf2 (68:27)} quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt
  • 27. {cf2 (68:28)} adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua
  • 28. {cf2 (68:29)} deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
  • 29. {cf2 (68:30)} ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me
  • 30. {cf2 (68:31)} laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude
  • 31. {cf2 (68:32)} et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas
  • 32. {cf2 (68:33)} videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra
  • 33. {cf2 (68:34)} quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit
  • 34. {cf2 (68:35)} laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis
  • 35. {cf2 (68:36)} quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam
  • 36. {cf2 (68:37)} et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea

الساعة الآن 04:16 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة