منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 77
  • 1. {cf2 (76:1)} in finem pro Idithun psalmus Asaph {cf2 (76:2)} voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum et intendit me
  • 2. {cf2 (76:3)} in die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus rennuit consolari anima mea
  • 3. {cf2 (76:4)} memor fui Dei et delectatus sum exercitatus sum et defecit spiritus meus diapsalma
  • 4. {cf2 (76:5)} anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus
  • 5. {cf2 (76:6)} cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui
  • 6. {cf2 (76:7)} et meditatus sum nocte cum corde meo exercitabar et scobebam spiritum meum
  • 7. {cf2 (76:8)} numquid in aeternum proiciet Deus et non adponet ut conplacitior sit adhuc
  • 8. {cf2 (76:9)} aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in generationem
  • 9. {cf2 (76:10)} aut obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua misericordias suas diapsalma
  • 10. {cf2 (76:11)} et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi
  • 11. {cf2 (76:12)} memor fui operum Domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum
  • 12. {cf2 (76:13)} et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor
  • 13. {cf2 (76:14)} Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut Deus noster
  • 14. {cf2 (76:15)} tu es Deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam
  • 15. {cf2 (76:16)} redemisti in brachio tuo populum tuum filios Iacob et Ioseph diapsalma
  • 16. {cf2 (76:17)} viderunt te aquae Deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt abyssi
  • 17. {cf2 (76:18)} multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae transeunt
  • 18. {cf2 (76:19)} vox tonitrui tui in rota inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota est et contremuit terra
  • 19. {cf2 (76:20)} in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur
  • 20. {cf2 (76:21)} deduxisti sicut oves populum tuum in manu Mosi et Aaron

الساعة الآن 06:21 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة