منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 90
  • 1. {cf2 (89:1)} oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione
  • 2. {cf2 (89:2)} priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus
  • 3. {cf2 (89:3)} ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum
  • 4. {cf2 (89:4)} quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte
  • 5. {cf2 (89:5)} quae pro nihilo habentur eorum anni erunt
  • 6. {cf2 (89:6)} mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat
  • 7. {cf2 (89:7)} quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus
  • 8. {cf2 (89:8)} posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui
  • 9. {cf2 (89:9)} quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur
  • 10. {cf2 (89:10)} dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur
  • 11. {cf2 (89:11)} quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam
  • 12. {cf2 (89:12)} dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia
  • 13. {cf2 (89:13)} convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos
  • 14. {cf2 (89:14)} repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris
  • 15. {cf2 (89:15)} laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala
  • 16. {cf2 (89:16)} et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum
  • 17. {cf2 (89:17)} et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige;

الساعة الآن 05:45 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة