منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 111
  • 1. {cf2 (110:1)} alleluia reversionis Aggei et Zacchariae confitebor tibi Domine in toto corde meo in consilio iustorum et congregatione
  • 2. {cf2 (110:2)} magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius
  • 3. {cf2 (110:3)} confessio et magnificentia opus eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi
  • 4. {cf2 (110:4)} memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus
  • 5. {cf2 (110:5)} escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui
  • 6. {cf2 (110:6)} virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo
  • 7. {cf2 (110:7)} ut det illis hereditatem gentium opera manuum eius veritas et iudicium
  • 8. {cf2 (110:8)} fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi facta in veritate et aequitate
  • 9. {cf2 (110:9)} redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen eius
  • 10. {cf2 (110:10)} initium sapientiae timor Domini intellectus bonus omnibus facientibus eum laudatio eius manet in saeculum saeculi;

الساعة الآن 11:50 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة