منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 105
  • 1. {cf2 (104:1)} alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius
  • 2. {cf2 (104:2)} cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius
  • 3. {cf2 (104:3)} laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
  • 4. {cf2 (104:4)} quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper
  • 5. {cf2 (104:5)} mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius
  • 6. {cf2 (104:6)} semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
  • 7. {cf2 (104:7)} ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
  • 8. {cf2 (104:8)} memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes
  • 9. {cf2 (104:9)} quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac
  • 10. {cf2 (104:10)} et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum
  • 11. {cf2 (104:11)} dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
  • 12. {cf2 (104:12)} cum essent numero breves paucissimos et incolas eius
  • 13. {cf2 (104:13)} et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
  • 14. {cf2 (104:14)} non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges
  • 15. {cf2 (104:15)} nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
  • 16. {cf2 (104:16)} et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit
  • 17. {cf2 (104:17)} misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph
  • 18. {cf2 (104:18)} humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius
  • 19. {cf2 (104:19)} donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum
  • 20. {cf2 (104:20)} misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum
  • 21. {cf2 (104:21)} constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae
  • 22. {cf2 (104:22)} ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret
  • 23. {cf2 (104:23)} et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham
  • 24. {cf2 (104:24)} et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius
  • 25. {cf2 (104:25)} convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius
  • 26. {cf2 (104:26)} misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum
  • 27. {cf2 (104:27)} posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham
  • 28. {cf2 (104:28)} misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos
  • 29. {cf2 (104:29)} convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
  • 30. {cf2 (104:30)} dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum
  • 31. {cf2 (104:31)} dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum
  • 32. {cf2 (104:32)} posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum
  • 33. {cf2 (104:33)} et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum
  • 34. {cf2 (104:34)} dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
  • 35. {cf2 (104:35)} et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum
  • 36. {cf2 (104:36)} et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum
  • 37. {cf2 (104:37)} et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
  • 38. {cf2 (104:38)} laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos
  • 39. {cf2 (104:39)} expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem
  • 40. {cf2 (104:40)} petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos
  • 41. {cf2 (104:41)} disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina
  • 42. {cf2 (104:42)} quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum
  • 43. {cf2 (104:43)} et eduxit populum suum in exultatione et; electos suos in laetitia
  • 44. {cf2 (104:44)} et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt
  • 45. {cf2 (104:45)} ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant

الساعة الآن 09:40 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة