منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 101
  • 1. {cf2 (100:1)} David psalmus misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam
  • 2. {cf2 (100:2)} et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae
  • 3. {cf2 (100:3)} non proponebam ante oculos meos rem iniustam facientes praevaricationes odivi non adhesit mihi
  • 4. {cf2 (100:4)} cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam
  • 5. {cf2 (100:5)} detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam
  • 6. {cf2 (100:6)} oculi mei ad fideles terrae ut sederent mecum ambulans in via inmaculata hic mihi ministrabat
  • 7. {cf2 (100:7)} non habitabat in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum
  • 8. {cf2 (100:8)} in matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem

الساعة الآن 09:09 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة