منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 7
  • 1. psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini {cf2 (7:2)} Domine Deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me
  • 2. {cf2 (7:3)} nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat
  • 3. {cf2 (7:4)} Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis
  • 4. {cf2 (7:5)} si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis
  • 5. {cf2 (7:6)} persequatur inimicus animam meam et conprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat diapsalma
  • 6. {cf2 (7:7)} exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge Domine Deus meus in praecepto quod mandasti
  • 7. {cf2 (7:8)} et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere
  • 8. {cf2 (7:9)} Dominus iudicat populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam super me
  • 9. {cf2 (7:10)} consummetur nequitia peccatorum et diriges iustum et scrutans corda et renes Deus
  • 10. {cf2 (7:11)} iustum adiutorium meum a Deo qui salvos facit rectos corde
  • 11. {cf2 (7:12)} Deus iudex iustus et fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies
  • 12. {cf2 (7:13)} nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et paravit illum
  • 13. {cf2 (7:14)} et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit
  • 14. {cf2 (7:15)} ecce parturiit iniustitiam et; concepit dolorem et peperit iniquitatem
  • 15. {cf2 (7:16)} lacum aperuit et effodit eum et incidet in foveam quam fecit
  • 16. {cf2 (7:17)} convertetur dolor eius in caput eius et in verticem ipsius iniquitas eius descendet
  • 17. {cf2 (7:18)} confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini altissimi

الساعة الآن 09:05 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة