منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 140
  • 1. {cf2 (139:1)} in finem psalmus David {cf2 (139:2)} eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo eripe me
  • 2. {cf2 (139:3)} qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant proelia
  • 3. {cf2 (139:4)} acuerunt linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum diapsalma
  • 4. {cf2 (139:5)} custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt subplantare gressus meos
  • 5. {cf2 (139:6)} absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum iuxta iter scandalum posuerunt mihi diapsalma
  • 6. {cf2 (139:7)} dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem deprecationis meae
  • 7. {cf2 (139:8)} Domine Domine virtus salutis meae obumbrasti super caput meum in die belli
  • 8. {cf2 (139:9)} non tradas Domine desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur diapsalma
  • 9. {cf2 (139:10)} caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos
  • 10. {cf2 (139:11)} cadent super eos carbones in igne deicies eos in miseriis non subsistent
  • 11. {cf2 (139:12)} vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala capient in interitu
  • 12. {cf2 (139:13)} cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum
  • 13. {cf2 (139:14)} verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo

الساعة الآن 04:25 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة