منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 25
  • 1. {cf2 (24:1)} psalmus David ad te Domine levavi animam meam
  • 2. {cf2 (24:2)} Deus meus in te confido non erubescam
  • 3. {cf2 (24:3)} neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur
  • 4. {cf2 (24:4)} confundantur omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi et; semitas tuas doce me
  • 5. {cf2 (24:5)} dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die
  • 6. {cf2 (24:6)} reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt
  • 7. {cf2 (24:7)} delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu; propter bonitatem tuam Domine
  • 8. {cf2 (24:8)} dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via
  • 9. {cf2 (24:9)} diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas
  • 10. {cf2 (24:10)} universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius
  • 11. {cf2 (24:11)} propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim
  • 12. {cf2 (24:12)} quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit
  • 13. {cf2 (24:13)} anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram
  • 14. {cf2 (24:14)} firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis
  • 15. {cf2 (24:15)} oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos
  • 16. {cf2 (24:16)} respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego
  • 17. {cf2 (24:17)} tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me
  • 18. {cf2 (24:18)} vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea
  • 19. {cf2 (24:19)} respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
  • 20. {cf2 (24:20)} custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te
  • 21. {cf2 (24:21)} innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te
  • 22. {cf2 (24:22)} libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis

الساعة الآن 08:10 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة