منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 40
  • 1. {cf2 (39:1)} in finem David psalmus {cf2 (39:2)} expectans expectavi Dominum et intendit mihi
  • 2. {cf2 (39:3)} et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos
  • 3. {cf2 (39:4)} et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino
  • 4. {cf2 (39:5)} beatus vir cuius est nomen Domini spes ipsius et non respexit in vanitates et insanias falsas
  • 5. {cf2 (39:6)} multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi adnuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum
  • 6. {cf2 (39:7)} sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti
  • 7. {cf2 (39:8)} tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me
  • 8. {cf2 (39:9)} ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei
  • 9. {cf2 (39:10)} adnuntiavi iustitiam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo Domine tu scisti
  • 10. {cf2 (39:11)} iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo
  • 11. {cf2 (39:12)} tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me
  • 12. {cf2 (39:13)} quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me
  • 13. {cf2 (39:14)} conplaceat tibi Domine ut eruas me Domine ad adiuvandum me respice
  • 14. {cf2 (39:15)} confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala
  • 15. {cf2 (39:16)} ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge
  • 16. {cf2 (39:17)} exultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum
  • 17. {cf2 (39:18)} ego autem mendicus sum et pauper Dominus sollicitus est mei adiutor meus et protector meus tu es Deus meus ne tardaveris

الساعة الآن 11:25 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة