منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 31
  • 1. {cf2 (30:1)} in finem psalmus David {cf2 (30:2)} in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua libera me
  • 2. {cf2 (30:3)} inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias
  • 3. {cf2 (30:4)} quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me
  • 4. {cf2 (30:5)} educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus
  • 5. {cf2 (30:6)} in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis
  • 6. {cf2 (30:7)} odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino speravi
  • 7. {cf2 (30:8)} exultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam
  • 8. {cf2 (30:9)} nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos
  • 9. {cf2 (30:10)} miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus
  • 10. {cf2 (30:11)} quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt
  • 11. {cf2 (30:12)} super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me
  • 12. {cf2 (30:13)} oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum
  • 13. {cf2 (30:14)} quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversus me accipere animam meam consiliati sunt
  • 14. {cf2 (30:15)} ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu
  • 15. {cf2 (30:16)} in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me
  • 16. {cf2 (30:17)} inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua
  • 17. {cf2 (30:18)} Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum
  • 18. {cf2 (30:19)} muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et in abusione
  • 19. {cf2 (30:20)} quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine; quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum
  • 20. {cf2 (30:21)} abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum
  • 21. {cf2 (30:22)} benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita
  • 22. {cf2 (30:23)} ego autem dixi in excessu mentis meae proiectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te
  • 23. {cf2 (30:24)} diligite Dominum omnes sancti eius quoniam; veritates requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam
  • 24. {cf2 (30:25)} viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino

الساعة الآن 09:09 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة