منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 75
  • 1. {cf2 (74:1)} in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici {cf2 (74:2)} confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua
  • 2. {cf2 (74:3)} cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
  • 3. {cf2 (74:4)} liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma
  • 4. {cf2 (74:5)} dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu
  • 5. {cf2 (74:6)} nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem
  • 6. {cf2 (74:7)} quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus
  • 7. {cf2 (74:8)} quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat
  • 8. {cf2 (74:9)} quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae
  • 9. {cf2 (74:10)} ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob
  • 10. {cf2 (74:11)} et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti

الساعة الآن 09:15 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة