منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 74
  • 1. {cf2 (73:1)} intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae
  • 2. {cf2 (73:2)} memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo
  • 3. {cf2 (73:3)} leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto
  • 4. {cf2 (73:4)} et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa
  • 5. {cf2 (73:5)} et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus
  • 6. {cf2 (73:6)} exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt eam;
  • 7. {cf2 (73:7)} incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui
  • 8. {cf2 (73:8)} dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra
  • 9. {cf2 (73:9)} signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius
  • 10. {cf2 (73:10)} usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem
  • 11. {cf2 (73:11)} ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem
  • 12. {cf2 (73:12)} Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae
  • 13. {cf2 (73:13)} tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis
  • 14. {cf2 (73:14)} tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum
  • 15. {cf2 (73:15)} tu disrupisti fontem et torrentes tu siccasti fluvios Aetham;
  • 16. {cf2 (73:16)} tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem
  • 17. {cf2 (73:17)} tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea
  • 18. {cf2 (73:18)} memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum
  • 19. {cf2 (73:19)} ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem
  • 20. {cf2 (73:20)} respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum
  • 21. {cf2 (73:21)} ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum
  • 22. {cf2 (73:22)} exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die
  • 23. {cf2 (73:23)} ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper

الساعة الآن 12:40 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة